Carlo Pili

Founder President

Carlo Pili

Founder President

2  
Carlo Pili

Founder President

"Senza immaginazione non c'è salvezza. " Giulio Carlo Argan

2  
Carlo Pili

Founder President

SPLENDIDA FOTO DELLA MIA CITTÀ... CAGLIARI 🌹🌹🌹 Qui di seguito riporto integralmente la descrizione su Cagliari tratta dalla prima edizione in lingua latina: CALARIS Sardinia maris Mediterranei Insula, frumenti ferax, utcunque populosa, civitates non paucas habet, quarum præcipua CALARIS, vulgo Cagler, sita in monte iuxta mare, Africam respiciens, magnum pulcherrimum habens portum, in quo semper varia navium genera inveniuntur ultro citroque in orientem occidentem volitantia, mercesque portantia. Dividitur in quatuor partes : media, quæ fortissimo septa est muro, propie vocatur Calaris : ea verò quæ orientem spectat, novum oppidum : quæ verò meridiem, la Gliapola, seu la Marina : quæ ad occidentem vergit Stampax nominatur. Residet ferè semper in ea Prorex, una cum Baronibus, comitibus, multis divitibus. Habet autem civitas ipsa suam Reipub.administrationem, in quam nec Rex Aragoniæ, neq; Prorex eius se intromittit, sed ex ipsis civibus, quotannis sorte quinque eliguntur consules qui soli Rempub.administrant, eiusque redditus, qui multi sunt, dispensant pro sua prudentia, utentes civium consilio. Habent in quibusdam casibus legum condendarum potestatem, possuntque poenam mortis, mutilationis membrorum statuere. Hæec ex descriptione Sardiniæ Sigismundi Arqueri, apud Munsterum.

1  
1
...
1210 1211 1212 1213 1214
...
3654